monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 159

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 159
Cur enim oleastro inserto veritatem servavit, et naturalibus ramis nescio quod dispensatorium simulationis velamen obtendit? Ita etiam cum dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Non infirmitatem alterius simulavit, sed doluit; ita etiam quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sed vere hoc dixit, sicut et caetera superius ubi dixit, et sibi sumptus deberi; et tamen abstinuit ne videretur Evangelii venditor, et ne verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret.